- QUINQUEVIRI Mensarii
- QUINQUEVIRI Mensariia dispensatione pecuniae dicti, nomen Magistratûs apud Romanos. Creat illi sunt, ut Livius tradit l. 7. an. Urb. Cond. 301 Consublib. Valeriô Poplicolâ, C. Marciô Rutiliô, ex plebe. Cum enim foeneratorum improbitati et aeris alieni magnitudini, quâ Plebs premebatur, Principes Plebis succurrere saepenumero, sed frustra, tentâssent, hôc annô, verba sunt Livii, inclinatis semel in concordiam animis, novi Consules foenebrem quoque rem, quae detinere unanimos videbantur, levare aggressi, solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt, Quinqueviris creatis, quos Mensores a dispensatione pecuniae apellârunt. Meriti autem aequitate curaque sunt, ut per omnium Annalium monumenta celebres nominibus essent. Fuêre C. Duilius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publius et T. Aemilius, qui rem difficilimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem, cum aliâ moderatione, tum impendiô magis publicô quam iactura, sustinuerunt. Tarda enim nomina et impedita tam inertiâ debitorum, quam facultatibus aut Aerarium mensis cum aere in foro positis dissolvit, ut Populo prius caveretur: aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni sit, l. 7. c. 21. Idem alibi tradit, annô 537. tempore primi belli Punici Triumviros Mensarios, propter penuriam argenti, creatos fuisse etc. Creabantur autem hi Comitiis Tributis, Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 7. c. 39. Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 16. et Ioach. Camerarium in Orat. Cic. pro Flacco, nec non supra ubi de compositis ex Graeco πέντε.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.